
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60





1597 XII 23 Zessionsvertrag von Prag (1. Zession)
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 16 von 26 ![]() |
|
dictam sibi a Majestate sua promissam summam assignetur.
Et ut omnis plane tollatur occasio, cuivis hanc cessionis
formam et rationem cavillandi et repræhendendi, præ-
sertim forte asserendo, ipsam Simoniæ labe, ob inter-
ventum sacrorum ordinum Cardinalitiæ dignitatis,
beneficiorum, proventuum, et aliorum eiusmodi etc. ne-
quaquam carere, conventum fuit præterea inter Suam
Majestatem et ipsum Illus[trissimum] P[rinci]pem, ut quatenus opus sit, sum[m]us Pontifex17 hac etiam in parte de idonea dispensa-
tione et confirmatione requiratur et rogetur.
Quod ad Serenissimam Prin-
cipem Conjugem attinet, placet Sacræ Majestati
suæ, quemadmodum ipsimet Principi, ut bona illi do-
nata in Transÿlvania retineat, et ad stabiliendum
magis Provinciæ Statum in eadem ipsa Princeps
iuxta suæ Majestatis desiderium maneat, ita tamen,
ut si eadem quoque Provincia excedere et alibi
degere voluerit, liberum eidem sit bonis et juribus
suis detentis, id facere, sane optasset quidem Princeps
ut Serenitas sua Successori nupsisset, sed quandoqui-
dem hoc non minus a suæmet Serenitatis quam Successoris 18 volunta-
te et arbitrio, cum primis vero a Dei optimi Ma-
ximi dispositione et providentia pendet, cum is
iam aliud non possit, rem totam Divinæ suæ
Majestati19 ex intimis cordis visceribus com-
17 Einschub "et ... Pontifex".
18 Einschub.
19 Streichung s.
Seite 16 von 26 ![]() |